SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 10
Sira | VulgHetz | 10:2 | Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. | |
Sira | VulgHetz | 10:3 | Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. | |
Sira | VulgHetz | 10:7 | Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium. | |
Sira | VulgHetz | 10:8 | Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos. | |
Sira | VulgHetz | 10:10 | Nihil est iniquius quam amare pecuniam. hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua proiecit intima sua. | |
Sira | VulgHetz | 10:15 | quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. | |
Sira | VulgHetz | 10:16 | Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. | |
Sira | VulgHetz | 10:18 | Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. | |
Sira | VulgHetz | 10:23 | Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. | |
Sira | VulgHetz | 10:24 | In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. | |
Sira | VulgHetz | 10:26 | noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. | |
Sira | VulgHetz | 10:27 | Magnus, et iudex, et potens est in honore: et non est maior illo, qui timet Deum. | |
Sira | VulgHetz | 10:28 | Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. | |
Sira | VulgHetz | 10:30 | Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane. | |
Sira | VulgHetz | 10:31 | Fili in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. | |
Sira | VulgHetz | 10:32 | Peccantem in animam suam quis iustificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? | |
Sira | VulgHetz | 10:33 | Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. | |