SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 27
| Sira | Vulgate | 27:2 | si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis | |
| Sira | Vulgate | 27:7 | sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis | |
| Sira | Vulgate | 27:9 | si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum | |
| Sira | Vulgate | 27:10 | volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur | |
| Sira | Vulgate | 27:13 | in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto | |
| Sira | Vulgate | 27:15 | loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium | |
| Sira | Vulgate | 27:21 | et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies | |
| Sira | Vulgate | 27:22 | non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est | |
| Sira | Vulgate | 27:26 | in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum | |
| Sira | Vulgate | 27:28 | qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera | |
| Sira | Vulgate | 27:29 | et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo | |
| Sira | Vulgate | 27:32 | laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur | |