Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Sira VulgHetz 3:1  Filii sapientiæ, ecclesia iustorum: et natio illorum, obedientia et dilectio.
Sira VulgHetz 3:2  Iudicium patris audite filii, et sic facite ut salvi sitis.
Sira VulgHetz 3:3  Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios.
Sira VulgHetz 3:4  Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
Sira VulgHetz 3:5  Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
Sira VulgHetz 3:6  Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
Sira VulgHetz 3:7  Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem.
Sira VulgHetz 3:8  Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
Sira VulgHetz 3:9  In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum,
Sira VulgHetz 3:10  ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
Sira VulgHetz 3:11  Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta.
Sira VulgHetz 3:12  Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria, eius confusio.
Sira VulgHetz 3:13  gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
Sira VulgHetz 3:14  Fili suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:
Sira VulgHetz 3:15  et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
Sira VulgHetz 3:17  et in iustitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua.
Sira VulgHetz 3:18  Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.
Sira VulgHetz 3:19  Fili in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
Sira VulgHetz 3:20  Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
Sira VulgHetz 3:21  quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
Sira VulgHetz 3:22  Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
Sira VulgHetz 3:23  Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
Sira VulgHetz 3:24  In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus.
Sira VulgHetz 3:25  Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
Sira VulgHetz 3:26  Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
Sira VulgHetz 3:27  Cor durum habebit male in novissimo: et qui amat periculum in illo peribit.
Sira VulgHetz 3:28  Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
Sira VulgHetz 3:29  Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum.
Sira VulgHetz 3:30  Synagogæ superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
Sira VulgHetz 3:31  Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
Sira VulgHetz 3:32  Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiæ successus habebit.
Sira VulgHetz 3:33  Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis:
Sira VulgHetz 3:34  et Deus prospector est eius qui reddit gratiam: meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.