Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Gene VulgCont 19:1  Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
Gene VulgCont 19:2  et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
Gene VulgCont 19:3  Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma: et comederunt.
Gene VulgCont 19:4  Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
Gene VulgCont 19:5  Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Gene VulgCont 19:6  Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
Gene VulgCont 19:7  Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Gene VulgCont 19:8  Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
Gene VulgCont 19:9  At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut iudices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: iamque prope erat ut effringerent fores.
Gene VulgCont 19:10  Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
Gene VulgCont 19:11  et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
Gene VulgCont 19:12  Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
Gene VulgCont 19:13  delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
Gene VulgCont 19:14  Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
Gene VulgCont 19:15  Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
Gene VulgCont 19:16  Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius, et manum uxoris, ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
Gene VulgCont 19:17  Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
Gene VulgCont 19:19  quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
Gene VulgCont 19:20  Est civitas hæc iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
Gene VulgCont 19:21  Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Gene VulgCont 19:22  Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Gene VulgCont 19:23  Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
Gene VulgCont 19:24  Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
Gene VulgCont 19:25  et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
Gene VulgCont 19:26  Respiciensque uxor eius post se, versa est in statuam salis.
Gene VulgCont 19:27  Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
Gene VulgCont 19:28  intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Gene VulgCont 19:29  Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
Gene VulgCont 19:30  Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ eius cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ eius cum eo.
Gene VulgCont 19:31  Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universæ terræ.
Gene VulgCont 19:32  Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
Gene VulgCont 19:33  Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa: Et ingressa est maior, dormivitque cum patre: at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
Gene VulgCont 19:34  Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
Gene VulgCont 19:35  Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
Gene VulgCont 19:37  Peperitque maior filium, et vocavit nomen eius Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
Gene VulgCont 19:38  Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon, id est, filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.