GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 45
Gene | Vulgate | 45:1 | non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae | |
Gene | Vulgate | 45:3 | et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti | |
Gene | Vulgate | 45:4 | ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto | |
Gene | Vulgate | 45:5 | nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum | |
Gene | Vulgate | 45:6 | biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti | |
Gene | Vulgate | 45:7 | praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis | |
Gene | Vulgate | 45:8 | non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti | |
Gene | Vulgate | 45:9 | festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris | |
Gene | Vulgate | 45:10 | et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides | |
Gene | Vulgate | 45:11 | ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides | |
Gene | Vulgate | 45:12 | en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos | |
Gene | Vulgate | 45:13 | nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me | |
Gene | Vulgate | 45:14 | cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius | |
Gene | Vulgate | 45:15 | osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum | |
Gene | Vulgate | 45:16 | auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius | |
Gene | Vulgate | 45:17 | dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan | |
Gene | Vulgate | 45:18 | et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae | |
Gene | Vulgate | 45:19 | praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes | |
Gene | Vulgate | 45:20 | ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt | |
Gene | Vulgate | 45:21 | fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere | |
Gene | Vulgate | 45:22 | singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis | |
Gene | Vulgate | 45:23 | tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes | |
Gene | Vulgate | 45:26 | et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis | |
Gene | Vulgate | 45:27 | illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius | |