Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
I Ma VulgClem 15:1  Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti :
I Ma VulgClem 15:2  et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem.
I Ma VulgClem 15:3  Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.
I Ma VulgClem 15:4  Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
I Ma VulgClem 15:5  Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi :
I Ma VulgClem 15:6  et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua :
I Ma VulgClem 15:7  Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.
I Ma VulgClem 15:8  Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
I Ma VulgClem 15:9  Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.
I Ma VulgClem 15:10  Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
I Ma VulgClem 15:11  Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam :
I Ma VulgClem 15:12  sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :
I Ma VulgClem 15:13  et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :
I Ma VulgClem 15:14  et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
I Ma VulgClem 15:15  Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc :
I Ma VulgClem 15:17  Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
I Ma VulgClem 15:19  Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
I Ma VulgClem 15:21  Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.
I Ma VulgClem 15:22  Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,
I Ma VulgClem 15:23  et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.
I Ma VulgClem 15:24  Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.
I Ma VulgClem 15:25  Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :
I Ma VulgClem 15:26  et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :
I Ma VulgClem 15:27  et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
I Ma VulgClem 15:28  Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei :
I Ma VulgClem 15:29  fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
I Ma VulgClem 15:30  Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ :
I Ma VulgClem 15:31  sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.
I Ma VulgClem 15:32  Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.
I Ma VulgClem 15:33  Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
I Ma VulgClem 15:34  Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.
I Ma VulgClem 15:35  Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.
I Ma VulgClem 15:36  Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.
I Ma VulgClem 15:38  Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.
I Ma VulgClem 15:39  Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ : et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.
I Ma VulgClem 15:40  Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem.
I Ma VulgClem 15:41  Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex.