Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
I Ma VulgClem 7:1  Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.
I Ma VulgClem 7:2  Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.
I Ma VulgClem 7:3  Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.
I Ma VulgClem 7:4  Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.
I Ma VulgClem 7:5  Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
I Ma VulgClem 7:6  Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
I Ma VulgClem 7:7  Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
I Ma VulgClem 7:8  Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
I Ma VulgClem 7:9  ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
I Ma VulgClem 7:10  Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
I Ma VulgClem 7:11  Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
I Ma VulgClem 7:12  Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt :
I Ma VulgClem 7:13  et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.
I Ma VulgClem 7:14  Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :
I Ma VulgClem 7:15  et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
I Ma VulgClem 7:16  Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :
I Ma VulgClem 7:17  Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
I Ma VulgClem 7:18  Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
I Ma VulgClem 7:19  Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.
I Ma VulgClem 7:20  Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :
I Ma VulgClem 7:21  et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :
I Ma VulgClem 7:22  et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.
I Ma VulgClem 7:23  Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes :
I Ma VulgClem 7:24  et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
I Ma VulgClem 7:25  Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
I Ma VulgClem 7:26  Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.
I Ma VulgClem 7:27  Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
I Ma VulgClem 7:28  dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
I Ma VulgClem 7:29  Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
I Ma VulgClem 7:30  Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
I Ma VulgClem 7:31  Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama.
I Ma VulgClem 7:32  Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.
I Ma VulgClem 7:33  Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.
I Ma VulgClem 7:34  Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,
I Ma VulgClem 7:35  et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
I Ma VulgClem 7:36  Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :
I Ma VulgClem 7:37  Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :
I Ma VulgClem 7:38  fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
I Ma VulgClem 7:39  Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriæ.
I Ma VulgClem 7:40  Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :
I Ma VulgClem 7:41  Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :
I Ma VulgClem 7:42  sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.
I Ma VulgClem 7:43  Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.
I Ma VulgClem 7:44  Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :
I Ma VulgClem 7:45  et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :
I Ma VulgClem 7:46  et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
I Ma VulgClem 7:47  Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.
I Ma VulgClem 7:48  Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.
I Ma VulgClem 7:49  Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.