I MACCABEES
Chapter 6
I Ma | VulgClem | 6:1 | Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro, | |
I Ma | VulgClem | 6:2 | templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia. | |
I Ma | VulgClem | 6:3 | Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate : | |
I Ma | VulgClem | 6:4 | et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. | |
I Ma | VulgClem | 6:5 | Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda : | |
I Ma | VulgClem | 6:6 | et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt : | |
I Ma | VulgClem | 6:7 | et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. | |
I Ma | VulgClem | 6:8 | Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. | |
I Ma | VulgClem | 6:9 | Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. | |
I Ma | VulgClem | 6:10 | Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine : | |
I Ma | VulgClem | 6:11 | et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea ! | |
I Ma | VulgClem | 6:12 | Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. | |
I Ma | VulgClem | 6:13 | Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. | |
I Ma | VulgClem | 6:14 | Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum : | |
I Ma | VulgClem | 6:15 | et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. | |
I Ma | VulgClem | 6:17 | Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator. | |
I Ma | VulgClem | 6:18 | Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium. | |
I Ma | VulgClem | 6:19 | Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. | |
I Ma | VulgClem | 6:20 | Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas. | |
I Ma | VulgClem | 6:21 | Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël, | |
I Ma | VulgClem | 6:22 | et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ? | |
I Ma | VulgClem | 6:23 | Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus : | |
I Ma | VulgClem | 6:24 | et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur. | |
I Ma | VulgClem | 6:26 | et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt : | |
I Ma | VulgClem | 6:27 | et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos. | |
I Ma | VulgClem | 6:28 | Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant : | |
I Ma | VulgClem | 6:29 | sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. | |
I Ma | VulgClem | 6:30 | Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium. | |
I Ma | VulgClem | 6:31 | Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. | |
I Ma | VulgClem | 6:33 | Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt : | |
I Ma | VulgClem | 6:35 | et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant. | |
I Ma | VulgClem | 6:36 | Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea. | |
I Ma | VulgClem | 6:37 | Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias : et super eas machinæ : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiæ. | |
I Ma | VulgClem | 6:38 | Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus. | |
I Ma | VulgClem | 6:39 | Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. | |
I Ma | VulgClem | 6:40 | Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate. | |
I Ma | VulgClem | 6:41 | Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis. | |
I Ma | VulgClem | 6:42 | Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. | |
I Ma | VulgClem | 6:43 | Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex : | |
I Ma | VulgClem | 6:45 | Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc. | |
I Ma | VulgClem | 6:46 | Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. | |
I Ma | VulgClem | 6:48 | Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion. | |
I Ma | VulgClem | 6:49 | Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ. | |
I Ma | VulgClem | 6:51 | Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. | |
I Ma | VulgClem | 6:52 | Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. | |
I Ma | VulgClem | 6:53 | Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant. | |
I Ma | VulgClem | 6:54 | Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum. | |
I Ma | VulgClem | 6:55 | Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, | |
I Ma | VulgClem | 6:56 | reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia : | |
I Ma | VulgClem | 6:57 | festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. | |
I Ma | VulgClem | 6:58 | Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum : | |
I Ma | VulgClem | 6:59 | et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. | |
I Ma | VulgClem | 6:60 | Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. | |
I Ma | VulgClem | 6:62 | Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. | |