Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
I Ma VulgClem 9:1  Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis.
I Ma VulgClem 9:2  Et abierunt viam quæ ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.
I Ma VulgClem 9:3  In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :
I Ma VulgClem 9:4  et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.
I Ma VulgClem 9:5  Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :
I Ma VulgClem 9:6  et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
I Ma VulgClem 9:7  Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
I Ma VulgClem 9:8  Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
I Ma VulgClem 9:9  Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.
I Ma VulgClem 9:10  Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.
I Ma VulgClem 9:11  Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
I Ma VulgClem 9:12  Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :
I Ma VulgClem 9:13  exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
I Ma VulgClem 9:14  Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :
I Ma VulgClem 9:15  et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
I Ma VulgClem 9:16  Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
I Ma VulgClem 9:17  et ingravatum est prælium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.
I Ma VulgClem 9:19  Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
I Ma VulgClem 9:20  Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
I Ma VulgClem 9:21  et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !
I Ma VulgClem 9:22  Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.
I Ma VulgClem 9:23  Et factum est : post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
I Ma VulgClem 9:24  In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.
I Ma VulgClem 9:25  Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :
I Ma VulgClem 9:26  et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judæ, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
I Ma VulgClem 9:27  Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
I Ma VulgClem 9:28  Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ :
I Ma VulgClem 9:29  Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.
I Ma VulgClem 9:30  Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
I Ma VulgClem 9:31  Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.
I Ma VulgClem 9:32  Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.
I Ma VulgClem 9:33  Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.
I Ma VulgClem 9:34  Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.
I Ma VulgClem 9:35  Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
I Ma VulgClem 9:36  Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea.
I Ma VulgClem 9:37  Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
I Ma VulgClem 9:38  Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.
I Ma VulgClem 9:39  Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
I Ma VulgClem 9:40  Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :
I Ma VulgClem 9:41  et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
I Ma VulgClem 9:42  Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
I Ma VulgClem 9:43  Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
I Ma VulgClem 9:44  Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :
I Ma VulgClem 9:45  ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.
I Ma VulgClem 9:46  Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.
I Ma VulgClem 9:47  Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :
I Ma VulgClem 9:48  et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.
I Ma VulgClem 9:49  Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,
I Ma VulgClem 9:50  et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
I Ma VulgClem 9:51  Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :
I Ma VulgClem 9:52  et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :
I Ma VulgClem 9:53  et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
I Ma VulgClem 9:54  Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum : et cœpit destruere.
I Ma VulgClem 9:55  In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
I Ma VulgClem 9:56  Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
I Ma VulgClem 9:57  Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
I Ma VulgClem 9:58  Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
I Ma VulgClem 9:60  Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
I Ma VulgClem 9:61  Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos :
I Ma VulgClem 9:62  et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
I Ma VulgClem 9:63  Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit.
I Ma VulgClem 9:64  Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
I Ma VulgClem 9:65  Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :
I Ma VulgClem 9:66  et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.
I Ma VulgClem 9:67  Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
I Ma VulgClem 9:68  et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
I Ma VulgClem 9:69  Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
I Ma VulgClem 9:70  Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
I Ma VulgClem 9:71  Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.
I Ma VulgClem 9:72  Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.
I Ma VulgClem 9:73  Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et cœpit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.