Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
I Ma VulgClem 12:1  Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam :
I Ma VulgClem 12:2  et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam :
I Ma VulgClem 12:3  et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
I Ma VulgClem 12:4  Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
I Ma VulgClem 12:5  Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :
I Ma VulgClem 12:6  Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.
I Ma VulgClem 12:7  Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.
I Ma VulgClem 12:8  Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
I Ma VulgClem 12:9  Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
I Ma VulgClem 12:10  maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
I Ma VulgClem 12:11  Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
I Ma VulgClem 12:13  Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
I Ma VulgClem 12:14  Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis :
I Ma VulgClem 12:15  habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
I Ma VulgClem 12:16  Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
I Ma VulgClem 12:17  Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ.
I Ma VulgClem 12:19  Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniæ :
I Ma VulgClem 12:20  Arius rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem.
I Ma VulgClem 12:21  Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
I Ma VulgClem 12:22  Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
I Ma VulgClem 12:23  Sed et nos rescripsimus vobis : Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt : et vestræ, nostræ : mandavimus itaque hæc nuntiari vobis.
I Ma VulgClem 12:24  Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum :
I Ma VulgClem 12:25  et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione : non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus.
I Ma VulgClem 12:26  Et misit speculatores in castra eorum : et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.
I Ma VulgClem 12:27  Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum.
I Ma VulgClem 12:28  Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis.
I Ma VulgClem 12:29  Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,
I Ma VulgClem 12:30  et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum.
I Ma VulgClem 12:31  Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi : et percussit eos, et accepit spolia eorum.
I Ma VulgClem 12:32  Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
I Ma VulgClem 12:33  Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam
I Ma VulgClem 12:34  (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
I Ma VulgClem 12:35  Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa,
I Ma VulgClem 12:36  et ædificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
I Ma VulgClem 12:37  Et convenerunt ut ædificarent civitatem : et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha :
I Ma VulgClem 12:38  et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.
I Ma VulgClem 12:39  Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem :
I Ma VulgClem 12:40  timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
I Ma VulgClem 12:41  Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.
I Ma VulgClem 12:42  Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit,
I Ma VulgClem 12:43  et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
I Ma VulgClem 12:44  Et dixit Jonathæ : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?
I Ma VulgClem 12:45  et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.
I Ma VulgClem 12:46  Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
I Ma VulgClem 12:47  Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilæam duo millia : mille autem venerunt cum eo.
I Ma VulgClem 12:48  Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
I Ma VulgClem 12:49  Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ.
I Ma VulgClem 12:50  At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
I Ma VulgClem 12:51  Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :
I Ma VulgClem 12:52  illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Israël luctu magno.
I Ma VulgClem 12:53  Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim :
I Ma VulgClem 12:54  Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.