I MACCABEES
Chapter 7
I Ma | VulgClem | 7:1 | Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. | |
I Ma | VulgClem | 7:2 | Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. | |
I Ma | VulgClem | 7:5 | Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. | |
I Ma | VulgClem | 7:6 | Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. | |
I Ma | VulgClem | 7:7 | Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. | |
I Ma | VulgClem | 7:8 | Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum, | |
I Ma | VulgClem | 7:9 | ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. | |
I Ma | VulgClem | 7:10 | Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. | |
I Ma | VulgClem | 7:11 | Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. | |
I Ma | VulgClem | 7:12 | Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt : | |
I Ma | VulgClem | 7:15 | et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. | |
I Ma | VulgClem | 7:16 | Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est : | |
I Ma | VulgClem | 7:17 | Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. | |
I Ma | VulgClem | 7:18 | Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. | |
I Ma | VulgClem | 7:19 | Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. | |
I Ma | VulgClem | 7:20 | Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem : | |
I Ma | VulgClem | 7:22 | et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël. | |
I Ma | VulgClem | 7:23 | Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes : | |
I Ma | VulgClem | 7:24 | et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. | |
I Ma | VulgClem | 7:25 | Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. | |
I Ma | VulgClem | 7:26 | Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum. | |
I Ma | VulgClem | 7:27 | Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, | |
I Ma | VulgClem | 7:28 | dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. | |
I Ma | VulgClem | 7:29 | Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam. | |
I Ma | VulgClem | 7:30 | Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. | |
I Ma | VulgClem | 7:31 | Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama. | |
I Ma | VulgClem | 7:32 | Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. | |
I Ma | VulgClem | 7:33 | Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. | |
I Ma | VulgClem | 7:35 | et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. | |
I Ma | VulgClem | 7:36 | Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt : | |
I Ma | VulgClem | 7:37 | Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo : | |
I Ma | VulgClem | 7:38 | fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. | |
I Ma | VulgClem | 7:39 | Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriæ. | |
I Ma | VulgClem | 7:40 | Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit : | |
I Ma | VulgClem | 7:41 | Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia : | |
I Ma | VulgClem | 7:42 | sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius. | |
I Ma | VulgClem | 7:43 | Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. | |
I Ma | VulgClem | 7:44 | Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt : | |
I Ma | VulgClem | 7:45 | et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus : | |
I Ma | VulgClem | 7:46 | et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. | |
I Ma | VulgClem | 7:47 | Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. | |