Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 20
Job VulgHetz 20:2  Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Job VulgHetz 20:3  Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
Job VulgHetz 20:4  Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
Job VulgHetz 20:5  Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
Job VulgHetz 20:6  Si ascenderit usque ad cælum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
Job VulgHetz 20:7  Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
Job VulgHetz 20:8  Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Job VulgHetz 20:9  Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
Job VulgHetz 20:10  Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Job VulgHetz 20:11  Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiæ eius, et cum eo in pulvere dormient.
Job VulgHetz 20:12  Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
Job VulgHetz 20:13  Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Job VulgHetz 20:14  Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Job VulgHetz 20:15  Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
Job VulgHetz 20:16  Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
Job VulgHetz 20:17  (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
Job VulgHetz 20:18  Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Job VulgHetz 20:19  Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
Job VulgHetz 20:20  Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
Job VulgHetz 20:21  Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
Job VulgHetz 20:22  Cum satiatus fuerit, arctabitur, æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
Job VulgHetz 20:23  Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
Job VulgHetz 20:25  Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
Job VulgHetz 20:26  Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
Job VulgHetz 20:27  Revelabunt cæli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
Job VulgHetz 20:28  Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
Job VulgHetz 20:29  Hæc est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.