JOHN
Chapter 10
John | Vulgate | 10:1 | amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro | |
John | Vulgate | 10:3 | huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas | |
John | Vulgate | 10:4 | et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius | |
John | Vulgate | 10:9 | ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet | |
John | Vulgate | 10:10 | fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant | |
John | Vulgate | 10:12 | mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves | |
John | Vulgate | 10:16 | et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor | |
John | Vulgate | 10:18 | nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo | |
John | Vulgate | 10:21 | alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire | |
John | Vulgate | 10:24 | circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam | |
John | Vulgate | 10:25 | respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me | |
John | Vulgate | 10:28 | et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea | |
John | Vulgate | 10:29 | Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei | |
John | Vulgate | 10:32 | respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis | |
John | Vulgate | 10:33 | responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum | |
John | Vulgate | 10:36 | quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum | |
John | Vulgate | 10:38 | si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre | |
John | Vulgate | 10:40 | et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic | |