Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Judi VulgCont 8:1  Et factum est, cum audisset hæc verba Iudith vidua, quæ erat filia Merari, filii Idox, filii Ioseph, filii Oziæ, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiæ, filii Enan, filii Nathaniæ, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben:
Judi VulgCont 8:2  et vir eius fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ:
Judi VulgCont 8:3  instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput eius, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
Judi VulgCont 8:4  Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus, et mensibus sex.
Judi VulgCont 8:5  Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
Judi VulgCont 8:6  et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter Sabbata, et neomenias, et festa domus Israel.
Judi VulgCont 8:7  Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
Judi VulgCont 8:8  Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Judi VulgCont 8:9  Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri, et Charmi.
Judi VulgCont 8:10  Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium?
Judi VulgCont 8:12  Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
Judi VulgCont 8:13  Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
Judi VulgCont 8:14  Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam eius fusis lacrymis postulemus:
Judi VulgCont 8:15  non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
Judi VulgCont 8:16  Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi,
Judi VulgCont 8:17  dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:
Judi VulgCont 8:18  quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
Judi VulgCont 8:19  pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus præter ipsum.
Judi VulgCont 8:20  Expectemus humiles consolationem eius, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
Judi VulgCont 8:21  Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Judi VulgCont 8:22  Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
Judi VulgCont 8:23  Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
Judi VulgCont 8:24  Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,
Judi VulgCont 8:25  exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
Judi VulgCont 8:26  Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, quæ patimur,
Judi VulgCont 8:27  sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
Judi VulgCont 8:28  Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia, quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Judi VulgCont 8:29  Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
Judi VulgCont 8:30  Et dixit illis Iudith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
Judi VulgCont 8:31  ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
Judi VulgCont 8:32  Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel.
Judi VulgCont 8:33  Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renunciem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
Judi VulgCont 8:34  Et dixit ad eam Ozias princeps Iuda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.