Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Luke VulgClem 13:1  Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Luke VulgClem 13:2  Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
Luke VulgClem 13:3  Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Luke VulgClem 13:4  Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
Luke VulgClem 13:5  Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Luke VulgClem 13:6  Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
Luke VulgClem 13:7  Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
Luke VulgClem 13:8  At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
Luke VulgClem 13:9  et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.
Luke VulgClem 13:11  Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Luke VulgClem 13:12  Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Luke VulgClem 13:13  Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Luke VulgClem 13:14  Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Luke VulgClem 13:15  Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?
Luke VulgClem 13:16  Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
Luke VulgClem 13:17  Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.
Luke VulgClem 13:18  Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?
Luke VulgClem 13:19  Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
Luke VulgClem 13:20  Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?
Luke VulgClem 13:21  Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
Luke VulgClem 13:22  Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Luke VulgClem 13:23  Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
Luke VulgClem 13:24  Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
Luke VulgClem 13:25  Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
Luke VulgClem 13:26  tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Luke VulgClem 13:27  Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Luke VulgClem 13:28  Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Luke VulgClem 13:29  Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
Luke VulgClem 13:30  Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
Luke VulgClem 13:31  In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
Luke VulgClem 13:32  Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
Luke VulgClem 13:33  Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Luke VulgClem 13:34  Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?
Luke VulgClem 13:35  Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.