LUKE
Chapter 7
Luke | VulgCont | 7:2 | Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. | |
Luke | VulgCont | 7:3 | Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudæorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum eius. | |
Luke | VulgCont | 7:4 | At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum solicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes. | |
Luke | VulgCont | 7:6 | Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine noli vexari: Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. | |
Luke | VulgCont | 7:7 | Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus. | |
Luke | VulgCont | 7:8 | nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. | |
Luke | VulgCont | 7:9 | Quo audito Iesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. | |
Luke | VulgCont | 7:11 | Et factum est: deinceps ibat in civitatem, quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa. | |
Luke | VulgCont | 7:12 | Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. | |
Luke | VulgCont | 7:14 | Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. | |
Luke | VulgCont | 7:16 | Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et Quia Deus visitavit plebem suam. | |
Luke | VulgCont | 7:19 | Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? | |
Luke | VulgCont | 7:20 | Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? | |
Luke | VulgCont | 7:21 | (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) | |
Luke | VulgCont | 7:22 | Et respondens, dixit illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis: Quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: | |
Luke | VulgCont | 7:24 | Et cum discessissent nuncii Ioannis, cœpit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? | |
Luke | VulgCont | 7:25 | Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. | |
Luke | VulgCont | 7:27 | Hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. | |
Luke | VulgCont | 7:28 | Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. Qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. | |
Luke | VulgCont | 7:29 | Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati Baptismo Ioannis. | |
Luke | VulgCont | 7:30 | Pharisæi autem, et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. | |
Luke | VulgCont | 7:31 | Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis huius? et cui similes sunt? | |
Luke | VulgCont | 7:32 | Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. | |
Luke | VulgCont | 7:33 | Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. | |
Luke | VulgCont | 7:34 | Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum, et peccatorum. | |
Luke | VulgCont | 7:36 | Rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi discubuit. | |
Luke | VulgCont | 7:37 | Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisæi, attulit alabastrum unguenti: | |
Luke | VulgCont | 7:38 | et stans retro secus pedes eius, lacrymis cœpit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. | |
Luke | VulgCont | 7:39 | Videns autem Pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quæ, et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. | |
Luke | VulgCont | 7:40 | Et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. | |
Luke | VulgCont | 7:41 | Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. | |
Luke | VulgCont | 7:42 | Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? | |
Luke | VulgCont | 7:43 | Respondens Simon dixit: Æstimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. | |
Luke | VulgCont | 7:44 | Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. | |
Luke | VulgCont | 7:45 | Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. | |
Luke | VulgCont | 7:47 | Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. | |
Luke | VulgCont | 7:49 | Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? | |