LUKE
Chapter 8
Luke | VulgCont | 8:1 | Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, | |
Luke | VulgCont | 8:2 | et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis, et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, | |
Luke | VulgCont | 8:3 | et Ioanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. | |
Luke | VulgCont | 8:4 | Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: | |
Luke | VulgCont | 8:5 | Exiit qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. | |
Luke | VulgCont | 8:8 | Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. | |
Luke | VulgCont | 8:10 | Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. | |
Luke | VulgCont | 8:12 | Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. | |
Luke | VulgCont | 8:13 | Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. | |
Luke | VulgCont | 8:14 | Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. | |
Luke | VulgCont | 8:15 | Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. | |
Luke | VulgCont | 8:16 | Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. | |
Luke | VulgCont | 8:17 | Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. | |
Luke | VulgCont | 8:18 | Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. | |
Luke | VulgCont | 8:19 | Venerunt autem ad illum mater, et fratres eius, et non poterant adire eum præ turba. | |
Luke | VulgCont | 8:20 | Et nunciatum est illi: Mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre. | |
Luke | VulgCont | 8:21 | Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. | |
Luke | VulgCont | 8:22 | Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. | |
Luke | VulgCont | 8:23 | Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. | |
Luke | VulgCont | 8:24 | Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. | |
Luke | VulgCont | 8:25 | Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? | |
Luke | VulgCont | 8:27 | Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. | |
Luke | VulgCont | 8:28 | Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. | |
Luke | VulgCont | 8:29 | Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. | |
Luke | VulgCont | 8:30 | Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. | |
Luke | VulgCont | 8:32 | Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. | |
Luke | VulgCont | 8:33 | Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. | |
Luke | VulgCont | 8:34 | Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in villas. | |
Luke | VulgCont | 8:35 | Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum: et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt. | |
Luke | VulgCont | 8:37 | et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. | |
Luke | VulgCont | 8:38 | Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens: | |
Luke | VulgCont | 8:39 | Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Iesus. | |
Luke | VulgCont | 8:40 | Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba. Erunt enim omnes expectantes eum. | |
Luke | VulgCont | 8:41 | Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius, | |
Luke | VulgCont | 8:42 | quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. | |
Luke | VulgCont | 8:43 | Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: | |
Luke | VulgCont | 8:44 | accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius. | |
Luke | VulgCont | 8:45 | Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? | |
Luke | VulgCont | 8:47 | Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. | |
Luke | VulgCont | 8:49 | Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. | |
Luke | VulgCont | 8:50 | Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. | |
Luke | VulgCont | 8:51 | Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellæ. | |
Luke | VulgCont | 8:52 | Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit. | |
Luke | VulgCont | 8:55 | Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare. | |