MATTHEW
Chapter 23
Matt | VulgSist | 23:3 | Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. | |
Matt | VulgSist | 23:4 | Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. | |
Matt | VulgSist | 23:5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. | |
Matt | VulgSist | 23:8 | Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. | |
Matt | VulgSist | 23:9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in caelis est. | |
Matt | VulgSist | 23:13 | Vae autem vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia clauditis regnum caelorum ante homines. vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. | |
Matt | VulgSist | 23:14 | Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium. | |
Matt | VulgSist | 23:15 | Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. | |
Matt | VulgSist | 23:16 | Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet. | |
Matt | VulgSist | 23:17 | Stulti et caeci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum? | |
Matt | VulgSist | 23:18 | Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet. | |
Matt | VulgSist | 23:23 | Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. haec oportuit facere, et illa non omittere. | |
Matt | VulgSist | 23:25 | Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypochritae, qui mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia. | |
Matt | VulgSist | 23:26 | Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. | |
Matt | VulgSist | 23:27 | Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia similes estis sepulchris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. | |
Matt | VulgSist | 23:28 | sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate. | |
Matt | VulgSist | 23:29 | Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum, | |
Matt | VulgSist | 23:30 | et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. | |
Matt | VulgSist | 23:31 | itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. | |
Matt | VulgSist | 23:34 | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: | |
Matt | VulgSist | 23:35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. | |
Matt | VulgSist | 23:37 | Ierusalem Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? | |