NUMBERS
Chapter 10
Numb | VulgSist | 10:2 | Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. | |
Numb | VulgSist | 10:3 | Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. | |
Numb | VulgSist | 10:5 | Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. | |
Numb | VulgSist | 10:6 | In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem. et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. | |
Numb | VulgSist | 10:7 | Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. | |
Numb | VulgSist | 10:8 | Filii autem Aaron sacerdotis clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. | |
Numb | VulgSist | 10:9 | Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. | |
Numb | VulgSist | 10:10 | Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. ego Dominus Deus vester. | |
Numb | VulgSist | 10:11 | Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis: | |
Numb | VulgSist | 10:12 | profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. | |
Numb | VulgSist | 10:17 | Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. | |
Numb | VulgSist | 10:18 | Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. | |
Numb | VulgSist | 10:21 | Profectique sunt et Caathitae portantes Sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. | |
Numb | VulgSist | 10:22 | Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. | |
Numb | VulgSist | 10:25 | Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. | |
Numb | VulgSist | 10:28 | Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur. | |
Numb | VulgSist | 10:29 | Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israeli. | |
Numb | VulgSist | 10:30 | Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. | |
Numb | VulgSist | 10:31 | Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. | |
Numb | VulgSist | 10:32 | Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. | |
Numb | VulgSist | 10:33 | Profecti sunt ergo de Monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. | |
Numb | VulgSist | 10:35 | Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. | |