Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Numb VulgHetz 2:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numb VulgHetz 2:2  Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi fœderis.
Numb VulgHetz 2:3  Ad Orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum eius Nahasson filius Aminadab.
Numb VulgHetz 2:4  et omnis de stirpe eius summa pugnantium, septuaginta quattuor millia sexcenti.
Numb VulgHetz 2:5  Iuxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar.
Numb VulgHetz 2:6  et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor millia quadringenti.
Numb VulgHetz 2:7  In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
Numb VulgHetz 2:8  Omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
Numb VulgHetz 2:9  Universi qui in castris Iudæ annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
Numb VulgHetz 2:10  In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur:
Numb VulgHetz 2:11  et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
Numb VulgHetz 2:12  Iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Numb VulgHetz 2:13  et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
Numb VulgHetz 2:15  et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
Numb VulgHetz 2:16  Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
Numb VulgHetz 2:17  Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
Numb VulgHetz 2:18  Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
Numb VulgHetz 2:19  cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
Numb VulgHetz 2:20  Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Numb VulgHetz 2:21  cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
Numb VulgHetz 2:22  In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
Numb VulgHetz 2:23  et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
Numb VulgHetz 2:24  Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
Numb VulgHetz 2:25  Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Numb VulgHetz 2:26  cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
Numb VulgHetz 2:27  Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
Numb VulgHetz 2:28  cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
Numb VulgHetz 2:29  De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Numb VulgHetz 2:30  cunctus exercitus pugnatorum eius, quinquaginta tria millia quadringenti.
Numb VulgHetz 2:31  Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
Numb VulgHetz 2:32  Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
Numb VulgHetz 2:33  Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim præceperat Dominus Moysi.
Numb VulgHetz 2:34  Feceruntque filii Israel iuxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.