Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 4
Numb VulgCont 4:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numb VulgCont 4:2  Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
Numb VulgCont 4:3  a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.
Numb VulgCont 4:4  Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
Numb VulgCont 4:5  ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
Numb VulgCont 4:6  et operient rursum velamine ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
Numb VulgCont 4:7  Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
Numb VulgCont 4:8  extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Numb VulgCont 4:9  Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad cocinnandas lucernas necessaria sunt:
Numb VulgCont 4:10  et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Numb VulgCont 4:11  Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
Numb VulgCont 4:12  Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
Numb VulgCont 4:13  Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
Numb VulgCont 4:14  ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Numb VulgCont 4:15  Cumque involverint Aaron et filii eius Sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis:
Numb VulgCont 4:16  super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cuius curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in Sanctuario sunt.
Numb VulgCont 4:17  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numb VulgCont 4:19  sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
Numb VulgCont 4:20  Alii nulla curiositate videant quæ sunt in Sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
Numb VulgCont 4:22  Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
Numb VulgCont 4:23  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.
Numb VulgCont 4:25  ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,
Numb VulgCont 4:26  cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent funiculos, et vasa ministerii,
Numb VulgCont 4:27  iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
Numb VulgCont 4:28  Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numb VulgCont 4:29  Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numb VulgCont 4:30  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.
Numb VulgCont 4:31  Hæc sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
Numb VulgCont 4:32  columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
Numb VulgCont 4:33  Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numb VulgCont 4:34  Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numb VulgCont 4:35  a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis:
Numb VulgCont 4:36  et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
Numb VulgCont 4:37  Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
Numb VulgCont 4:38  Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
Numb VulgCont 4:39  a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis:
Numb VulgCont 4:41  Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini.
Numb VulgCont 4:42  Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,
Numb VulgCont 4:43  a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis:
Numb VulgCont 4:45  Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
Numb VulgCont 4:46  Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum,
Numb VulgCont 4:47  a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
Numb VulgCont 4:49  Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.