Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Prov VulgClem 2:1  Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
Prov VulgClem 2:2  ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
Prov VulgClem 2:3  Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
Prov VulgClem 2:4  si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
Prov VulgClem 2:5  tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
Prov VulgClem 2:6  quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Prov VulgClem 2:7  Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
Prov VulgClem 2:8  servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
Prov VulgClem 2:9  Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
Prov VulgClem 2:10  Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
Prov VulgClem 2:11  consilium custodiet te, et prudentia servabit te :
Prov VulgClem 2:12  ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
Prov VulgClem 2:13  qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
Prov VulgClem 2:14  qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
Prov VulgClem 2:15  quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
Prov VulgClem 2:16  Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
Prov VulgClem 2:18  et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
Prov VulgClem 2:19  Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
Prov VulgClem 2:20  Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :
Prov VulgClem 2:21  qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
Prov VulgClem 2:22  impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.