Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 23
Prov VulgCont 23:1  Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam:
Prov VulgCont 23:2  et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam,
Prov VulgCont 23:3  ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii.
Prov VulgCont 23:4  Noli laborare ut diteris: sed prudentiæ tuæ pone modum.
Prov VulgCont 23:5  Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
Prov VulgCont 23:6  Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius:
Prov VulgCont 23:7  quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum.
Prov VulgCont 23:8  Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos.
Prov VulgCont 23:9  In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui.
Prov VulgCont 23:10  Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas:
Prov VulgCont 23:11  Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum.
Prov VulgCont 23:12  Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tuæ ad verba scientiæ.
Prov VulgCont 23:13  Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
Prov VulgCont 23:14  Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis.
Prov VulgCont 23:15  Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
Prov VulgCont 23:16  et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
Prov VulgCont 23:17  Non æmuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die:
Prov VulgCont 23:18  quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
Prov VulgCont 23:19  Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum.
Prov VulgCont 23:20  Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt:
Prov VulgCont 23:21  quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
Prov VulgCont 23:22  Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua.
Prov VulgCont 23:23  Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Prov VulgCont 23:24  Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
Prov VulgCont 23:25  Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quæ genuit te.
Prov VulgCont 23:26  Præbe fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant.
Prov VulgCont 23:27  Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena.
Prov VulgCont 23:28  Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
Prov VulgCont 23:29  Cui væ? cuius patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
Prov VulgCont 23:30  Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
Prov VulgCont 23:31  Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande,
Prov VulgCont 23:32  sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Prov VulgCont 23:33  Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
Prov VulgCont 23:34  Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo:
Prov VulgCont 23:35  et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?