Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 29
Psal VulgSist 29:1  Psalmus Cantici, in finem, in dedicatione domus David.
Psal VulgSist 29:2  Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
Psal VulgSist 29:4  Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
Psal VulgSist 29:5  Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius.
Psal VulgSist 29:6  Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia.
Psal VulgSist 29:7  Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
Psal VulgSist 29:8  Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Psal VulgSist 29:9  Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
Psal VulgSist 29:10  Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?
Psal VulgSist 29:11  Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus.
Psal VulgSist 29:12  Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
Psal VulgSist 29:13  Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.