Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 75
Psal VulgSist 75:1  Psalmus Asaph, in finem, in Laudibus, canticum ad Assyrios.
Psal VulgSist 75:2  Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius.
Psal VulgSist 75:3  Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
Psal VulgSist 75:4  Ibi confregit potentias arcum, scutum, gladium, et bellum.
Psal VulgSist 75:6  turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Psal VulgSist 75:7  Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Psal VulgSist 75:8  Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
Psal VulgSist 75:9  De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
Psal VulgSist 75:10  Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
Psal VulgSist 75:11  Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
Psal VulgSist 75:12  Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
Psal VulgSist 75:13  et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.