Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 29
Sira VulgCont 29:1  Qui facit misericordiam, fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu, mandata servat.
Sira VulgCont 29:2  Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo.
Sira VulgCont 29:3  Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
Sira VulgCont 29:4  Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
Sira VulgCont 29:5  Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:
Sira VulgCont 29:6  et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur:
Sira VulgCont 29:7  si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
Sira VulgCont 29:8  sin autem fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
Sira VulgCont 29:9  et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
Sira VulgCont 29:10  Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
Sira VulgCont 29:11  Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
Sira VulgCont 29:12  Propter mandatum assume pauperem: et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
Sira VulgCont 29:13  Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum: et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
Sira VulgCont 29:14  Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
Sira VulgCont 29:15  Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
Sira VulgCont 29:18  Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi.
Sira VulgCont 29:19  Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
Sira VulgCont 29:21  Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
Sira VulgCont 29:22  Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
Sira VulgCont 29:23  Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
Sira VulgCont 29:24  Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
Sira VulgCont 29:25  Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere, incidet in iudicium.
Sira VulgCont 29:26  Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
Sira VulgCont 29:27  Initium vitæ hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
Sira VulgCont 29:28  Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.
Sira VulgCont 29:29  Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
Sira VulgCont 29:30  Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
Sira VulgCont 29:31  Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet.
Sira VulgCont 29:32  Transi hospes, et orna mensam: et quæ in manu habes, ciba ceteros.
Sira VulgCont 29:33  Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
Sira VulgCont 29:34  Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.