Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Deut VulgClem 1:1  Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :
Deut VulgClem 1:2  undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
Deut VulgClem 1:3  Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,
Deut VulgClem 1:4  postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
Deut VulgClem 1:5  trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere :
Deut VulgClem 1:6  Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :
Deut VulgClem 1:7  revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
Deut VulgClem 1:8  En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
Deut VulgClem 1:10  Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
Deut VulgClem 1:11  (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
Deut VulgClem 1:12  Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
Deut VulgClem 1:13  Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
Deut VulgClem 1:14  Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.
Deut VulgClem 1:15  Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
Deut VulgClem 1:16  Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.
Deut VulgClem 1:17  Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Deut VulgClem 1:19  Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
Deut VulgClem 1:20  dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :
Deut VulgClem 1:21  vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
Deut VulgClem 1:22  Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
Deut VulgClem 1:23  Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
Deut VulgClem 1:24  Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
Deut VulgClem 1:25  sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Deut VulgClem 1:26  Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
Deut VulgClem 1:27  murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
Deut VulgClem 1:28  Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi.
Deut VulgClem 1:29  Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :
Deut VulgClem 1:30  Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.
Deut VulgClem 1:31  Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
Deut VulgClem 1:33  qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
Deut VulgClem 1:34  Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :
Deut VulgClem 1:35  Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
Deut VulgClem 1:36  præter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
Deut VulgClem 1:37  Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :
Deut VulgClem 1:38  sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
Deut VulgClem 1:39  Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
Deut VulgClem 1:40  Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
Deut VulgClem 1:41  Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
Deut VulgClem 1:42  ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.
Deut VulgClem 1:43  Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.
Deut VulgClem 1:44  Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.
Deut VulgClem 1:45  Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.