Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 12
Exod VulgHetz 12:1  Dixit quoque Dominus ad Moysen, et Aaron in Terra Ægypti:
Exod VulgHetz 12:2  Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
Exod VulgHetz 12:3  Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Exod VulgHetz 12:4  Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
Exod VulgHetz 12:5  Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hœdum.
Exod VulgHetz 12:6  Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
Exod VulgHetz 12:7  Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
Exod VulgHetz 12:8  Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
Exod VulgHetz 12:9  Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
Exod VulgHetz 12:10  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Exod VulgHetz 12:11  Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini.
Exod VulgHetz 12:12  Et transibo per Terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus.
Exod VulgHetz 12:13  Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Ægypti.
Exod VulgHetz 12:14  Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Exod VulgHetz 12:15  Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
Exod VulgHetz 12:16  Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Exod VulgHetz 12:17  Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exod VulgHetz 12:18  Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Exod VulgHetz 12:19  Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ.
Exod VulgHetz 12:20  Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
Exod VulgHetz 12:21  Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
Exod VulgHetz 12:22  Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
Exod VulgHetz 12:23  Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
Exod VulgHetz 12:24  Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
Exod VulgHetz 12:25  Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas.
Exod VulgHetz 12:26  Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?
Exod VulgHetz 12:27  dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Exod VulgHetz 12:28  Et egressi filii Israel fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgHetz 12:29  Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
Exod VulgHetz 12:30  Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus.
Exod VulgHetz 12:31  Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
Exod VulgHetz 12:32  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
Exod VulgHetz 12:33  Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
Exod VulgHetz 12:34  Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
Exod VulgHetz 12:35  Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
Exod VulgHetz 12:36  Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
Exod VulgHetz 12:37  Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exod VulgHetz 12:38  Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
Exod VulgHetz 12:39  Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
Exod VulgHetz 12:40  Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Exod VulgHetz 12:41  Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra Ægypti.
Exod VulgHetz 12:42  Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
Exod VulgHetz 12:43  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo.
Exod VulgHetz 12:44  Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
Exod VulgHetz 12:46  In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis.
Exod VulgHetz 12:48  Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Exod VulgHetz 12:49  Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Exod VulgHetz 12:50  Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exod VulgHetz 12:51  Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.