Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
Exod VulgClem 26:1  Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
Exod VulgClem 26:2  Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
Exod VulgClem 26:3  Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Exod VulgClem 26:4  Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Exod VulgClem 26:5  Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
Exod VulgClem 26:6  Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Exod VulgClem 26:7  Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
Exod VulgClem 26:8  Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.
Exod VulgClem 26:9  E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Exod VulgClem 26:10  Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Exod VulgClem 26:11  Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
Exod VulgClem 26:12  Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
Exod VulgClem 26:13  Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Exod VulgClem 26:14  Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
Exod VulgClem 26:15  Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Exod VulgClem 26:16  quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
Exod VulgClem 26:17  In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
Exod VulgClem 26:18  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
Exod VulgClem 26:19  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
Exod VulgClem 26:20  In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
Exod VulgClem 26:21  quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
Exod VulgClem 26:22  Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
Exod VulgClem 26:23  et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
Exod VulgClem 26:24  Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
Exod VulgClem 26:25  Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Exod VulgClem 26:26  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Exod VulgClem 26:27  et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
Exod VulgClem 26:28  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
Exod VulgClem 26:29  Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
Exod VulgClem 26:30  Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
Exod VulgClem 26:31  Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
Exod VulgClem 26:32  quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Exod VulgClem 26:33  Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
Exod VulgClem 26:34  Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
Exod VulgClem 26:35  mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
Exod VulgClem 26:36  Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Exod VulgClem 26:37  Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.