Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 30
Exod Vulgate 30:1  facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
Exod Vulgate 30:2  habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
Exod Vulgate 30:3  vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Exod Vulgate 30:4  et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
Exod Vulgate 30:5  ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
Exod Vulgate 30:6  ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
Exod Vulgate 30:7  et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
Exod Vulgate 30:8  et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
Exod Vulgate 30:9  non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
Exod Vulgate 30:10  et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Exod Vulgate 30:12  quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
Exod Vulgate 30:13  hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
Exod Vulgate 30:14  qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
Exod Vulgate 30:15  dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
Exod Vulgate 30:16  susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
Exod Vulgate 30:18  facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
Exod Vulgate 30:19  lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
Exod Vulgate 30:20  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
Exod Vulgate 30:21  ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
Exod Vulgate 30:23  dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
Exod Vulgate 30:24  cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
Exod Vulgate 30:25  faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
Exod Vulgate 30:26  et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
Exod Vulgate 30:27  mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
Exod Vulgate 30:28  et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
Exod Vulgate 30:29  sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
Exod Vulgate 30:30  Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
Exod Vulgate 30:31  filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Exod Vulgate 30:32  caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
Exod Vulgate 30:33  homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
Exod Vulgate 30:34  dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
Exod Vulgate 30:35  faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
Exod Vulgate 30:36  cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
Exod Vulgate 30:37  talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
Exod Vulgate 30:38  homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis