EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 35
Exod | Vulgate | 35:1 | igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri | |
Exod | Vulgate | 35:2 | sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur | |
Exod | Vulgate | 35:4 | et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens | |
Exod | Vulgate | 35:5 | separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes | |
Exod | Vulgate | 35:9 | et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum | |
Exod | Vulgate | 35:12 | tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases | |
Exod | Vulgate | 35:15 | candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium | |
Exod | Vulgate | 35:16 | altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi | |
Exod | Vulgate | 35:17 | altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius | |
Exod | Vulgate | 35:20 | vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi | |
Exod | Vulgate | 35:22 | obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat | |
Exod | Vulgate | 35:23 | viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est | |
Exod | Vulgate | 35:24 | si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas | |
Exod | Vulgate | 35:26 | sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum | |
Exod | Vulgate | 35:28 | principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale | |
Exod | Vulgate | 35:29 | aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum | |
Exod | Vulgate | 35:30 | omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt | |
Exod | Vulgate | 35:31 | dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda | |
Exod | Vulgate | 35:32 | implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina | |
Exod | Vulgate | 35:33 | ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest | |