EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 37
Exod | VulgSist | 37:1 | Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. | |
Exod | VulgSist | 37:3 | conflans quattuor annulos aureos per quattuor angulos eius: duos annulos in latere uno, et duos in altero. | |
Exod | VulgSist | 37:6 | Fecit et propitiatorium, idest, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. | |
Exod | VulgSist | 37:8 | Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, | |
Exod | VulgSist | 37:10 | Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem. | |
Exod | VulgSist | 37:12 | ipsique labro coronam auream interrasilem quattuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. | |
Exod | VulgSist | 37:13 | Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae | |
Exod | VulgSist | 37:16 | Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. | |
Exod | VulgSist | 37:17 | Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo. De cuius vecte calami, scyphi, sphaerulaeque ac lilia procedebant: | |
Exod | VulgSist | 37:19 | tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. | |
Exod | VulgSist | 37:20 | In ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia: | |
Exod | VulgSist | 37:21 | et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. | |
Exod | VulgSist | 37:22 | et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. | |
Exod | VulgSist | 37:23 | Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. | |
Exod | VulgSist | 37:25 | Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cuius angulis procedebant cornua. | |
Exod | VulgSist | 37:27 | Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. | |