GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 35
Gene | VulgSist | 35:1 | Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. | |
Gene | VulgSist | 35:2 | Iacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. | |
Gene | VulgSist | 35:3 | Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei. | |
Gene | VulgSist | 35:4 | Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit eas subter terebinthum, quae est post urbem Sichem. | |
Gene | VulgSist | 35:5 | Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. | |
Gene | VulgSist | 35:6 | Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. | |
Gene | VulgSist | 35:7 | Aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. | |
Gene | VulgSist | 35:8 | Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. | |
Gene | VulgSist | 35:9 | Apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei, | |
Gene | VulgSist | 35:10 | dicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel, | |
Gene | VulgSist | 35:11 | dixitque ei: Ego Deus omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes, et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur. | |
Gene | VulgSist | 35:14 | Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: | |
Gene | VulgSist | 35:16 | Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, | |
Gene | VulgSist | 35:17 | ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. | |
Gene | VulgSist | 35:18 | Egrediente autem anima prae dolore, et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est filius doloris mei: pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextrae. | |
Gene | VulgSist | 35:19 | Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem. | |
Gene | VulgSist | 35:20 | Erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem. | |
Gene | VulgSist | 35:22 | Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim. | |
Gene | VulgSist | 35:23 | Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zabulon. | |
Gene | VulgSist | 35:26 | Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae. | |
Gene | VulgSist | 35:27 | Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, Civitatem Arbee, haec est Hebron: in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. | |