Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
II M VulgHetz 11:1  Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his, quæ acciderant,
II M VulgHetz 11:2  congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudæos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum,
II M VulgHetz 11:3  templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vænale sacerdotium:
II M VulgHetz 11:4  nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
II M VulgHetz 11:5  Ingressus autem Iudæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat.
II M VulgHetz 11:6  Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
II M VulgHetz 11:7  Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
II M VulgHetz 11:8  Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
II M VulgHetz 11:9  Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
II M VulgHetz 11:10  Ibant igitur prompti, de cælo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum.
II M VulgHetz 11:11  Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:
II M VulgHetz 11:12  universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
II M VulgHetz 11:13  Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:
II M VulgHetz 11:14  promisitque se consensurum omnibus, quæ iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
II M VulgHetz 11:15  Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Iudæis, ea rex concessit.
II M VulgHetz 11:16  Nam erant scriptæ Iudæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudæorum salutem.
II M VulgHetz 11:17  Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ per illos significabantur, implerem.
II M VulgHetz 11:18  Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
II M VulgHetz 11:19  Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
II M VulgHetz 11:20  De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
II M VulgHetz 11:21  Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
II M VulgHetz 11:22  Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiæ fratri salutem.
II M VulgHetz 11:23  Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
II M VulgHetz 11:24  audivimus Iudæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
II M VulgHetz 11:25  Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem.
II M VulgHetz 11:26  Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
II M VulgHetz 11:27  Ad Iudæos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudæorum, et ceteris Iudæis salutem.
II M VulgHetz 11:28  Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
II M VulgHetz 11:29  Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
II M VulgHetz 11:30  His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
II M VulgHetz 11:31  ut Iudæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quæ per ignorantiam gesta sunt.
II M VulgHetz 11:33  Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
II M VulgHetz 11:34  Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudæorum salutem.
II M VulgHetz 11:35  De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
II M VulgHetz 11:36  De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
II M VulgHetz 11:37  Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
II M VulgHetz 11:38  Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.