Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II PETER
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
II P Vulgate 1:1  Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
II P Vulgate 1:2  gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
II P Vulgate 1:3  quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
II P Vulgate 1:4  per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem
II P Vulgate 1:5  vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
II P Vulgate 1:6  in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem
II P Vulgate 1:7  in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem
II P Vulgate 1:8  haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
II P Vulgate 1:9  cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
II P Vulgate 1:10  quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
II P Vulgate 1:11  sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
II P Vulgate 1:12  propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
II P Vulgate 1:13  iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione
II P Vulgate 1:14  certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
II P Vulgate 1:15  dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
II P Vulgate 1:16  non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
II P Vulgate 1:17  accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
II P Vulgate 1:18  et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto
II P Vulgate 1:19  et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
II P Vulgate 1:20  hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit
II P Vulgate 1:21  non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
Chapter 2
II P Vulgate 2:1  fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
II P Vulgate 2:2  et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur
II P Vulgate 2:3  et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
II P Vulgate 2:4  si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
II P Vulgate 2:5  et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
II P Vulgate 2:6  et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
II P Vulgate 2:7  et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
II P Vulgate 2:8  aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
II P Vulgate 2:9  novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
II P Vulgate 2:10  magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
II P Vulgate 2:11  ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
II P Vulgate 2:12  hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
II P Vulgate 2:13  percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
II P Vulgate 2:14  oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
II P Vulgate 2:15  derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
II P Vulgate 2:16  correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
II P Vulgate 2:17  hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
II P Vulgate 2:18  superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
II P Vulgate 2:19  libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
II P Vulgate 2:20  si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
II P Vulgate 2:21  melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
II P Vulgate 2:22  contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti
Chapter 3
II P Vulgate 3:1  hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
II P Vulgate 3:2  ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
II P Vulgate 3:3  hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
II P Vulgate 3:4  dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
II P Vulgate 3:5  latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
II P Vulgate 3:6  per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
II P Vulgate 3:7  caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
II P Vulgate 3:8  unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
II P Vulgate 3:9  non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
II P Vulgate 3:10  adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
II P Vulgate 3:11  cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
II P Vulgate 3:12  expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
II P Vulgate 3:13  novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
II P Vulgate 3:14  propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
II P Vulgate 3:15  et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
II P Vulgate 3:16  sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
II P Vulgate 3:17  vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
II P Vulgate 3:18  crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen