Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 48
Jere VulgCont 48:1  Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit.
Jere VulgCont 48:2  Non est ultra exultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Jere VulgCont 48:3  Vox clamoris de Oronaim: vastitas, et contritio magna.
Jere VulgCont 48:4  Contrita est Moab: annunciate clamorem parvulis eius.
Jere VulgCont 48:5  Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:
Jere VulgCont 48:6  Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myricæ in deserto.
Jere VulgCont 48:7  Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius, et principes eius simul.
Jere VulgCont 48:8  Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus:
Jere VulgCont 48:9  Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates eius desertæ erunt, et inhabitabiles.
Jere VulgCont 48:10  Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
Jere VulgCont 48:11  Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fœcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
Jere VulgCont 48:12  Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident.
Jere VulgCont 48:13  Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Jere VulgCont 48:14  Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
Jere VulgCont 48:15  Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt: et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem: ait Rex, Dominus exercituum nomen eius.
Jere VulgCont 48:16  Prope est interitus Moab ut veniat: et malum eius velociter accurret nimis.
Jere VulgCont 48:17  Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eius, et universi, qui scitis nomen eius, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
Jere VulgCont 48:18  Descende de gloria, et sede in siti habitatio filiæ Dibon: quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
Jere VulgCont 48:19  In via sta, et prospice habitatio Aroer: interroga fugientem: et ei, qui evasit, dic: Quid accidit?
Jere VulgCont 48:20  Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annunciate in Arnon, quoniam vastata est Moab.
Jere VulgCont 48:21  Et iudicium venit ad terram campestrem: super Helon, et super Iasa, et super Mephaath,
Jere VulgCont 48:22  et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
Jere VulgCont 48:23  et super Cariathaim, et super domum Gamul, et super domum Maon,
Jere VulgCont 48:24  et super Carioth, et super Bosra: et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe, et quæ prope sunt.
Jere VulgCont 48:25  Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus.
Jere VulgCont 48:26  Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse:
Jere VulgCont 48:27  fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua, quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Jere VulgCont 48:28  Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Jere VulgCont 48:29  Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius.
Jere VulgCont 48:30  Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius: et quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere.
Jere VulgCont 48:31  Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes.
Jere VulgCont 48:32  De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sabama: propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Iazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam prædo irruit.
Jere VulgCont 48:33  Ablata est lætitia et exultatio de Carmelo, et de Terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Jere VulgCont 48:34  De clamore Hesebon usque Eleale, et Iasa, dederunt vocem suam: a Segor usque ad Oronaim vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
Jere VulgCont 48:35  Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius.
Jere VulgCont 48:36  Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Jere VulgCont 48:37  Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium.
Jere VulgCont 48:38  Super omnia tecta Moab, et in plateis eius omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Jere VulgCont 48:39  Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo deiecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Jere VulgCont 48:40  Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
Jere VulgCont 48:41  Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis.
Jere VulgCont 48:42  Et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum gloriatus est.
Jere VulgCont 48:43  Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
Jere VulgCont 48:44  Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam: et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Jere VulgCont 48:45  In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes: quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
Jere VulgCont 48:46  Væ tibi Moab, periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et filiæ tuæ in captivitatem.
Jere VulgCont 48:47  Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.