JOHN
Chapter 9
John | Vulgate | 9:2 | et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur | |
John | Vulgate | 9:3 | respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo | |
John | Vulgate | 9:4 | me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari | |
John | Vulgate | 9:6 | haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius | |
John | Vulgate | 9:7 | et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns | |
John | Vulgate | 9:8 | itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est | |
John | Vulgate | 9:11 | respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi | |
John | Vulgate | 9:15 | iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video | |
John | Vulgate | 9:16 | dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis | |
John | Vulgate | 9:17 | dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est | |
John | Vulgate | 9:18 | non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat | |
John | Vulgate | 9:19 | et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt | |
John | Vulgate | 9:20 | responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est | |
John | Vulgate | 9:21 | quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur | |
John | Vulgate | 9:22 | haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret | |
John | Vulgate | 9:24 | vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est | |
John | Vulgate | 9:27 | respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri | |
John | Vulgate | 9:28 | maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus | |
John | Vulgate | 9:30 | respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos | |
John | Vulgate | 9:31 | scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit | |
John | Vulgate | 9:34 | responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras | |
John | Vulgate | 9:35 | audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei | |
John | Vulgate | 9:39 | dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant | |
John | Vulgate | 9:40 | et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus | |