Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 12
Mark VulgCont 12:1  Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Mark VulgCont 12:2  Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
Mark VulgCont 12:3  Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
Mark VulgCont 12:4  Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
Mark VulgCont 12:5  Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Mark VulgCont 12:6  Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
Mark VulgCont 12:7  Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et nostra erit hereditas.
Mark VulgCont 12:8  Et apprehendentes eum, occiderunt: et eiecerunt extra vineam.
Mark VulgCont 12:9  Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam aliis.
Mark VulgCont 12:10  Nec scripturam hanc legistis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
Mark VulgCont 12:11  A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
Mark VulgCont 12:12  Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam. Cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Mark VulgCont 12:13  Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
Mark VulgCont 12:14  Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
Mark VulgCont 12:15  Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
Mark VulgCont 12:16  At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
Mark VulgCont 12:17  Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
Mark VulgCont 12:18  Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum dicentes:
Mark VulgCont 12:19  Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Mark VulgCont 12:20  Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
Mark VulgCont 12:21  Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
Mark VulgCont 12:22  Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
Mark VulgCont 12:23  In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem.
Mark VulgCont 12:24  Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
Mark VulgCont 12:25  Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli in cælis.
Mark VulgCont 12:26  De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
Mark VulgCont 12:27  Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Mark VulgCont 12:28  Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Mark VulgCont 12:29  Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
Mark VulgCont 12:30  et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Mark VulgCont 12:31  Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
Mark VulgCont 12:32  Et ait illi scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
Mark VulgCont 12:33  Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
Mark VulgCont 12:34  Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare.
Mark VulgCont 12:35  Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
Mark VulgCont 12:36  Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Mark VulgCont 12:37  Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit.
Mark VulgCont 12:38  Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
Mark VulgCont 12:39  et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
Mark VulgCont 12:40  qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius iudicium.
Mark VulgCont 12:41  Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium, et multi divites iactabant multa.
Mark VulgCont 12:42  Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
Mark VulgCont 12:43  et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
Mark VulgCont 12:44  Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.