MATTHEW
Chapter 19
Matt | VulgClem | 19:1 | Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, | |
Matt | VulgClem | 19:3 | Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? | |
Matt | VulgClem | 19:4 | Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : | |
Matt | VulgClem | 19:5 | Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. | |
Matt | VulgClem | 19:6 | Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. | |
Matt | VulgClem | 19:8 | Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. | |
Matt | VulgClem | 19:9 | Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur. | |
Matt | VulgClem | 19:10 | Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. | |
Matt | VulgClem | 19:12 | Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. | |
Matt | VulgClem | 19:13 | Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. | |
Matt | VulgClem | 19:14 | Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum. | |
Matt | VulgClem | 19:16 | Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? | |
Matt | VulgClem | 19:17 | Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. | |
Matt | VulgClem | 19:18 | Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; | |
Matt | VulgClem | 19:20 | Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? | |
Matt | VulgClem | 19:21 | Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. | |
Matt | VulgClem | 19:22 | Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. | |
Matt | VulgClem | 19:23 | Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. | |
Matt | VulgClem | 19:24 | Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. | |
Matt | VulgClem | 19:25 | Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? | |
Matt | VulgClem | 19:26 | Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. | |
Matt | VulgClem | 19:27 | Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? | |
Matt | VulgClem | 19:28 | Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. | |
Matt | VulgClem | 19:29 | Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. | |