Toggle notes
Chapter 1
Nahu | VulgClem | 1:2 | Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. | |
Nahu | VulgClem | 1:3 | Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. | |
Nahu | VulgClem | 1:4 | Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. | |
Nahu | VulgClem | 1:5 | Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. | |
Nahu | VulgClem | 1:6 | Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. | |
Nahu | VulgClem | 1:8 | Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. | |
Nahu | VulgClem | 1:9 | Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio, | |
Nahu | VulgClem | 1:10 | quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. | |
Nahu | VulgClem | 1:11 | Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. | |
Nahu | VulgClem | 1:12 | Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra. | |
Nahu | VulgClem | 1:14 | Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. | |
Chapter 2
Nahu | VulgClem | 2:1 | Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. | |
Nahu | VulgClem | 2:2 | Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. | |
Nahu | VulgClem | 2:3 | Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. | |
Nahu | VulgClem | 2:4 | In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. | |
Nahu | VulgClem | 2:5 | Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum. | |
Nahu | VulgClem | 2:7 | Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis. | |
Nahu | VulgClem | 2:8 | Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur. | |
Nahu | VulgClem | 2:9 | Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. | |
Nahu | VulgClem | 2:10 | Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. | |
Nahu | VulgClem | 2:11 | Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ? | |
Nahu | VulgClem | 2:12 | Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina. | |
Chapter 3
Nahu | VulgClem | 3:1 | Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina. | |
Nahu | VulgClem | 3:2 | Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis, | |
Nahu | VulgClem | 3:3 | et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. | |
Nahu | VulgClem | 3:4 | Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. | |
Nahu | VulgClem | 3:5 | Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua ; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. | |
Nahu | VulgClem | 3:6 | Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. | |
Nahu | VulgClem | 3:7 | Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput ? unde quæram consolatorem tibi ? | |
Nahu | VulgClem | 3:8 | Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus ? aquæ in circuitu ejus ; cujus divitiæ, mare ; aquæ, muri ejus. | |
Nahu | VulgClem | 3:9 | Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. | |
Nahu | VulgClem | 3:10 | Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. | |
Nahu | VulgClem | 3:12 | Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis : si concussæ fuerint, cadent in os comedentis. | |
Nahu | VulgClem | 3:13 | Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. | |
Nahu | VulgClem | 3:14 | Aquam propter obsidionem hauri tibi : exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. | |
Nahu | VulgClem | 3:15 | Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus : congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. | |
Nahu | VulgClem | 3:16 | Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ; bruchus expansus est, et avolavit. | |
Nahu | VulgClem | 3:17 | Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris : sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. | |
Nahu | VulgClem | 3:18 | Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui : latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. | |