Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NAHUM
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
Nahu VulgCont 1:2  Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Nahu VulgCont 1:3  Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viæ eius, et nebulæ pulvis pedum eius.
Nahu VulgCont 1:4  Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit.
Nahu VulgCont 1:5  Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Nahu VulgCont 1:6  Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petræ dissolutæ sunt ab eo.
Nahu VulgCont 1:7  Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se.
Nahu VulgCont 1:8  Et in diluvio prætereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebræ.
Nahu VulgCont 1:9  Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio.
Nahu VulgCont 1:10  Quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.
Nahu VulgCont 1:11  Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans prævaricationem.
Nahu VulgCont 1:12  Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
Nahu VulgCont 1:13  Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Nahu VulgCont 1:14  Et præcipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Nahu VulgCont 1:15  Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
Chapter 2
Nahu VulgCont 2:1  Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
Nahu VulgCont 2:2  Quia reddidit Dominus superbiam Iacob, sicut superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
Nahu VulgCont 2:3  Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneæ habenæ currus in die præparationis eius, et agitatores consopiti sunt.
Nahu VulgCont 2:4  In itineribus conturbati sunt: quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Nahu VulgCont 2:5  Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et præparabitur umbraculum.
Nahu VulgCont 2:6  Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
Nahu VulgCont 2:7  Et miles captivus abductus est: et ancillæ eius minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
Nahu VulgCont 2:8  Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ eius: ipsi vero fugerunt: State, state, et non est qui revertatur.
Nahu VulgCont 2:9  Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Nahu VulgCont 2:10  Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
Nahu VulgCont 2:11  Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat?
Nahu VulgCont 2:12  Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis: et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
Nahu VulgCont 2:13  Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius: et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nunciorum tuorum.
Chapter 3
Nahu VulgCont 3:1  Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena: non recedet a te rapina.
Nahu VulgCont 3:2  Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis:
Nahu VulgCont 3:3  et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ: nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
Nahu VulgCont 3:4  Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis:
Nahu VulgCont 3:5  Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam Gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
Nahu VulgCont 3:6  Et proiiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
Nahu VulgCont 3:7  Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive: quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi?
Nahu VulgCont 3:8  Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuti eius: cuius divitiæ, mare: aquæ muri eius.
Nahu VulgCont 3:9  Æthiopia fortitudo eius, et Ægyptus, et non est finis: Africa, et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
Nahu VulgCont 3:10  Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius confixi sunt in compedibus.
Nahu VulgCont 3:11  Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico.
Nahu VulgCont 3:12  Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
Nahu VulgCont 3:13  Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos.
Nahu VulgCont 3:14  Aquam propter obsidionem hauri tibi, extrue munitiones tuas: intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
Nahu VulgCont 3:15  Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus: multiplicare ut locusta.
Nahu VulgCont 3:16  Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli: bruchus expansus est, et avolavit.
Nahu VulgCont 3:17  Custodes tui quasi locustæ: et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
Nahu VulgCont 3:18  Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
Nahu VulgCont 3:19  Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?