Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 4
Numb VulgHetz 4:1  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numb VulgHetz 4:2  Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
Numb VulgHetz 4:3  a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.
Numb VulgHetz 4:4  Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
Numb VulgHetz 4:5  ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
Numb VulgHetz 4:6  et operient rursum velamine ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
Numb VulgHetz 4:7  Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
Numb VulgHetz 4:8  extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Numb VulgHetz 4:9  Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad cocinnandas lucernas necessaria sunt:
Numb VulgHetz 4:10  et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Numb VulgHetz 4:11  Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
Numb VulgHetz 4:12  Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
Numb VulgHetz 4:13  Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
Numb VulgHetz 4:14  ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
Numb VulgHetz 4:15  Cumque involverint Aaron et filii eius Sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis:
Numb VulgHetz 4:16  super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cuius curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in Sanctuario sunt.
Numb VulgHetz 4:17  Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
Numb VulgHetz 4:19  sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
Numb VulgHetz 4:20  Alii nulla curiositate videant quæ sunt in Sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
Numb VulgHetz 4:22  Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
Numb VulgHetz 4:23  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.
Numb VulgHetz 4:25  ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,
Numb VulgHetz 4:26  cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent funiculos, et vasa ministerii,
Numb VulgHetz 4:27  iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
Numb VulgHetz 4:28  Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numb VulgHetz 4:29  Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numb VulgHetz 4:30  a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.
Numb VulgHetz 4:31  Hæc sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
Numb VulgHetz 4:32  columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
Numb VulgHetz 4:33  Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Numb VulgHetz 4:34  Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numb VulgHetz 4:35  a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis:
Numb VulgHetz 4:36  et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
Numb VulgHetz 4:37  Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
Numb VulgHetz 4:38  Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
Numb VulgHetz 4:39  a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis:
Numb VulgHetz 4:41  Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini.
Numb VulgHetz 4:42  Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Numb VulgHetz 4:43  a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis:
Numb VulgHetz 4:45  hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
Numb VulgHetz 4:46  Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
Numb VulgHetz 4:47  a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
Numb VulgHetz 4:49  Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.