NUMBERS
Chapter 7
Numb | VulgSist | 7:1 | Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud: unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius. | |
Numb | VulgSist | 7:2 | Obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefecti eorum, qui numerati fuerant, | |
Numb | VulgSist | 7:3 | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. | |
Numb | VulgSist | 7:5 | Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui. | |
Numb | VulgSist | 7:7 | Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium. | |
Numb | VulgSist | 7:8 | quattuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. | |
Numb | VulgSist | 7:9 | filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in Sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. | |
Numb | VulgSist | 7:10 | Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. | |
Numb | VulgSist | 7:11 | Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. | |
Numb | VulgSist | 7:13 | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: | |
Numb | VulgSist | 7:17 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec est oblatio Nahasson filii Aminadab. | |
Numb | VulgSist | 7:19 | acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: | |
Numb | VulgSist | 7:23 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. | |
Numb | VulgSist | 7:25 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium: | |
Numb | VulgSist | 7:29 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec est oblatio Eliab filii Helon. | |
Numb | VulgSist | 7:31 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:35 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. | |
Numb | VulgSist | 7:37 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:41 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. | |
Numb | VulgSist | 7:43 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:47 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel. | |
Numb | VulgSist | 7:49 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:53 | et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. | |
Numb | VulgSist | 7:55 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:59 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. | |
Numb | VulgSist | 7:61 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:65 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. | |
Numb | VulgSist | 7:67 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:71 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. | |
Numb | VulgSist | 7:73 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:77 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. | |
Numb | VulgSist | 7:79 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum: | |
Numb | VulgSist | 7:83 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Ahira filii Enan. | |
Numb | VulgSist | 7:84 | Haec in dedicationem altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est. acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim: | |
Numb | VulgSist | 7:85 | ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere Sanctuarii. | |
Numb | VulgSist | 7:86 | mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere Sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: | |
Numb | VulgSist | 7:87 | boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. | |
Numb | VulgSist | 7:88 | In hostias pacificorum, boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicationem altaris, quando unctum est. | |