Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Prov VulgClem 5:1  Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :
Prov VulgClem 5:2  ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;
Prov VulgClem 5:3  favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
Prov VulgClem 5:4  novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Prov VulgClem 5:5  Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Prov VulgClem 5:6  Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
Prov VulgClem 5:7  Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
Prov VulgClem 5:8  Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Prov VulgClem 5:9  Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
Prov VulgClem 5:10  ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Prov VulgClem 5:11  et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
Prov VulgClem 5:12  Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Prov VulgClem 5:13  nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
Prov VulgClem 5:14  pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Prov VulgClem 5:15  Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;
Prov VulgClem 5:16  deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Prov VulgClem 5:17  Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Prov VulgClem 5:18  Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Prov VulgClem 5:19  Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.
Prov VulgClem 5:20  Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
Prov VulgClem 5:21  Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Prov VulgClem 5:22  Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
Prov VulgClem 5:23  Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.