Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Prov VulgSist 6:1  Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,
Prov VulgSist 6:2  illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
Prov VulgSist 6:3  Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum:
Prov VulgSist 6:4  ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
Prov VulgSist 6:5  Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Prov VulgSist 6:6  Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam:
Prov VulgSist 6:7  quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
Prov VulgSist 6:8  parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
Prov VulgSist 6:9  Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo?
Prov VulgSist 6:10  Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias:
Prov VulgSist 6:11  et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov VulgSist 6:12  Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso,
Prov VulgSist 6:14  pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat.
Prov VulgSist 6:15  huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
Prov VulgSist 6:16  Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius:
Prov VulgSist 6:17  Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Prov VulgSist 6:18  cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
Prov VulgSist 6:19  proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.
Prov VulgSist 6:20  Conserva fili mi praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
Prov VulgSist 6:21  Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo.
Prov VulgSist 6:22  Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.
Prov VulgSist 6:23  quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae:
Prov VulgSist 6:24  ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
Prov VulgSist 6:25  Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
Prov VulgSist 6:26  pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit.
Prov VulgSist 6:27  Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
Prov VulgSist 6:28  aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae eius?
Prov VulgSist 6:29  sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
Prov VulgSist 6:30  Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: ut esurientem impleat animam:
Prov VulgSist 6:31  deprehensus tamen reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
Prov VulgSist 6:32  Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:
Prov VulgSist 6:33  turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
Prov VulgSist 6:34  quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,
Prov VulgSist 6:35  nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.