Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Psal Vulgate 32:1  psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
Psal Vulgate 32:2  confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
Psal Vulgate 32:3  cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
Psal Vulgate 32:4  quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
Psal Vulgate 32:5  diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
Psal Vulgate 32:6  verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
Psal Vulgate 32:7  congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
Psal Vulgate 32:8  timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
Psal Vulgate 32:9  quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
Psal Vulgate 32:10  Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
Psal Vulgate 32:11  consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
Psal Vulgate 32:12  beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
Psal Vulgate 32:13  de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
Psal Vulgate 32:14  de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
Psal Vulgate 32:15  qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
Psal Vulgate 32:16  non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
Psal Vulgate 32:17  fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
Psal Vulgate 32:18  ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
Psal Vulgate 32:19  ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
Psal Vulgate 32:20  anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
Psal Vulgate 32:21  quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
Psal Vulgate 32:22  fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te