Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 34
Sira VulgClem 34:1  Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.
Sira VulgClem 34:2  Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
Sira VulgClem 34:3  Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
Sira VulgClem 34:4  Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ?
Sira VulgClem 34:5  Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est :
Sira VulgClem 34:6  et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :
Sira VulgClem 34:7  multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
Sira VulgClem 34:8  Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
Sira VulgClem 34:9  Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum.
Sira VulgClem 34:10  Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
Sira VulgClem 34:11  Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia.
Sira VulgClem 34:12  Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
Sira VulgClem 34:13  Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
Sira VulgClem 34:14  Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
Sira VulgClem 34:15  Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
Sira VulgClem 34:16  Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
Sira VulgClem 34:19  Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :
Sira VulgClem 34:20  deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
Sira VulgClem 34:21  Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.
Sira VulgClem 34:22  Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.
Sira VulgClem 34:23  Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Sira VulgClem 34:24  Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Sira VulgClem 34:25  Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est.
Sira VulgClem 34:26  Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
Sira VulgClem 34:27  Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
Sira VulgClem 34:28  Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?
Sira VulgClem 34:29  Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ?
Sira VulgClem 34:30  Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ?
Sira VulgClem 34:31  Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ?