Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 37
Sira Vulgate 37:1  omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
Sira Vulgate 37:2  sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
Sira Vulgate 37:3  o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
Sira Vulgate 37:4  sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit
Sira Vulgate 37:5  sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
Sira Vulgate 37:6  non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis
Sira Vulgate 37:7  noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
Sira Vulgate 37:8  omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso
Sira Vulgate 37:9  a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
Sira Vulgate 37:11  bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
Sira Vulgate 37:12  cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
Sira Vulgate 37:13  cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
Sira Vulgate 37:14  cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
Sira Vulgate 37:15  cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
Sira Vulgate 37:16  cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi
Sira Vulgate 37:17  et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
Sira Vulgate 37:18  anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum
Sira Vulgate 37:19  et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
Sira Vulgate 37:20  ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
Sira Vulgate 37:21  verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
Sira Vulgate 37:22  vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
Sira Vulgate 37:23  qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
Sira Vulgate 37:24  non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
Sira Vulgate 37:25  est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
Sira Vulgate 37:26  vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
Sira Vulgate 37:27  vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
Sira Vulgate 37:28  vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
Sira Vulgate 37:29  sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
Sira Vulgate 37:30  fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem
Sira Vulgate 37:31  non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet
Sira Vulgate 37:32  noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
Sira Vulgate 37:33  in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
Sira Vulgate 37:34  propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam