Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Acts VulgHetz 15:1  Et quidam descendentes de Iudæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
Acts VulgHetz 15:2  Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
Acts VulgHetz 15:3  Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phœnicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Acts VulgHetz 15:4  Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis.
Acts VulgHetz 15:5  Surrexerunt autem quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
Acts VulgHetz 15:6  Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc.
Acts VulgHetz 15:7  Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere.
Acts VulgHetz 15:8  Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis,
Acts VulgHetz 15:9  et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
Acts VulgHetz 15:10  Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
Acts VulgHetz 15:11  Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
Acts VulgHetz 15:12  Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos.
Acts VulgHetz 15:13  Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
Acts VulgHetz 15:14  Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo.
Acts VulgHetz 15:15  Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
Acts VulgHetz 15:16  Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reædificabo, et erigam illud:
Acts VulgHetz 15:17  ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
Acts VulgHetz 15:19  Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum,
Acts VulgHetz 15:20  sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
Acts VulgHetz 15:21  Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
Acts VulgHetz 15:22  Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus,
Acts VulgHetz 15:23  scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ fratribus ex Gentibus, salutem.
Acts VulgHetz 15:24  Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
Acts VulgHetz 15:25  placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo,
Acts VulgHetz 15:26  hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Acts VulgHetz 15:27  Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
Acts VulgHetz 15:28  Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
Acts VulgHetz 15:29  ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
Acts VulgHetz 15:30  Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
Acts VulgHetz 15:31  Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
Acts VulgHetz 15:32  Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
Acts VulgHetz 15:33  Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
Acts VulgHetz 15:34  Visum est autem Silæ ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem.
Acts VulgHetz 15:35  Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
Acts VulgHetz 15:36  Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
Acts VulgHetz 15:37  Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus.
Acts VulgHetz 15:38  Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
Acts VulgHetz 15:39  Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum.
Acts VulgHetz 15:40  Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
Acts VulgHetz 15:41  Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum, et seniorum.