Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Acts VulgClem 20:1  Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
Acts VulgClem 20:2  Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :
Acts VulgClem 20:3  ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
Acts VulgClem 20:4  Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Acts VulgClem 20:6  nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
Acts VulgClem 20:7  Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Acts VulgClem 20:8  Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
Acts VulgClem 20:9  Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
Acts VulgClem 20:10  Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
Acts VulgClem 20:11  Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
Acts VulgClem 20:12  Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
Acts VulgClem 20:13  Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Acts VulgClem 20:14  Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
Acts VulgClem 20:15  Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
Acts VulgClem 20:16  Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
Acts VulgClem 20:17  A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.
Acts VulgClem 20:18  Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Acts VulgClem 20:19  serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum :
Acts VulgClem 20:20  quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
Acts VulgClem 20:21  testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
Acts VulgClem 20:22  Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :
Acts VulgClem 20:23  nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
Acts VulgClem 20:24  Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Acts VulgClem 20:25  Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
Acts VulgClem 20:26  Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
Acts VulgClem 20:27  Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Acts VulgClem 20:28  Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Acts VulgClem 20:29  Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
Acts VulgClem 20:30  Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
Acts VulgClem 20:31  Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Acts VulgClem 20:32  Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.
Acts VulgClem 20:33  Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
Acts VulgClem 20:34  ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
Acts VulgClem 20:35  Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
Acts VulgClem 20:36  Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
Acts VulgClem 20:37  Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
Acts VulgClem 20:38  dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.